monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Ezechielem, 1, 2, 2
Et tamen quia non peccato, sed humilitate corruerat, a Domino sublevatur, et verba eius iubetur audire . Sciendum quoque, quod aliud sit in faciem cadere, aliud retrorsum. Abraham, postquam audivit de nativitate Isaac, cecidit in faciem, et risit . Heli autem, qui peccaverat, retrorsum cecidit. Et de Dan in Genesi scriptum est: Fiat Dan coluber in semita, mordens plantam equi, et cadet eques retrorsum, salutem expectans Dei . Quia enim ad morsum colubri ceciderat ex equo, propterea Salvatoris exspectat adventum.